monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 9, 2, 15
Deinde, si potest vindicari maiestatis lege id, quod proconsul maiestatis publicae et iure et apparatu usus peccavit, an hoc possit: non potest, inquit; nihil enim detractum est populi Romani magnitudini. is laedit populi Romani maiestatem, qui aliquid publico nomine facit; tamquam legatus falsa mandata adfert: sic audiuntur, tamquam illa populus Romanus dederit. imperator (turpe) foedus percussit: videtur populus Romanus percussisse et continetur indigno foedere. nunc nec viribus quicquam populi Romani detractum est nec opinioni; (ipsi) enim imputatur, si quid fecit, non populo Romano. 'at ex te ceteros aestimant. ' non; nam et ante hunc alii fuerunt, ex quibus aestimari possit, et post hunc erunt. et singulorum vitia nemo urbibus adscribit.